Latin
Book 7, lines 7.1.997-7.1.1021
Justinian, Digesta 7.1.997-1021
Not analysed yet
Utilis autem visum est stipulatione de hoc caveri, ut, si quis non viri boni arbitratu utatur, committatur stipulatio statim, nec expetabimus, ut amittitur usus fructus.
Dig. 7. 9. 1. 6
Ulpianus 79 ad ed.
Habet autem stipulatio ista duas causas, unam, si aliter quis utatur quam vir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu restituendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, sequens committetur finito usu fructu.
Dig. 7. 9. 1. 7
Ulpianus 79 ad ed.
Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari videretur), sed stipulatur restitutu iri quod inde exstabit. interdum autem inerit proprietatis aestimatio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei curam suscipit.
Dig. 7. 9. 2
Paulus 75 ad ed.
Nam fructuarius custodiam praestare debet.
Dig. 7. 9. 3pr.
Ulpianus 79 ad ed.
Omnes autem casus continentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur.
Dig. 7. 9. 3. 1
Ulpianus 79 ad ed.
Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamvis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit.
Dig. 7. 9. 3. 2
Ulpianus 79 ad ed.
Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit.
Dig. 7. 9. 3. 3
Ulpianus 79 ad ed.
Sed et si quis usum fructum tibi legaverit et sub condicione "si liberos habueris" proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed exceptio locum habebit.
Dig. 7. 9. 3. 4
Ulpianus 79 ad ed.
Si heres alienaverit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, videamus. et fortius dici potest ipso iure non committi stipulationem, quia neque heredi successoribusve eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem pervenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem pervenit tempore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest.