Latin
Book 7, lines 7.1.435-7.1.458
Justinian, Digesta 7.1.435-458
Not analysed yet
Dig. 7. 1. 69
Pomponius 5 ad sab.
Vel inutilium alia summittere, ut post substituta fiant propria fructuarii, ne lucro ea res cedat domino. et sicut substituta statim domini fiunt, ita priora quoque ex natura fructus desinunt eius esse: nam alioquin quod nascitur fructuarii est et cum substituit, desinit eius esse.
Dig. 7. 1. 70pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Quid ergo si non faciat nec suppleat? teneri eum proprietario gaius cassius scribit libro decimo iuris civilis.
Dig. 7. 1. 70. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Interim tamen, quamdiu summittantur et suppleantur capita quae demortua sunt, cuius sit fetus quaeritur. et iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quae sententia vera est.
Dig. 7. 1. 70. 2
Ulpianus 17 ad sab.
Secundum quae si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et necesse habebit alios fetus summittere. unde gaius cassius libro octavo scribit carnem fetus demortui ad fructuarium pertinere.
Dig. 7. 1. 70. 3
Ulpianus 17 ad sab.
Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens verum est, quotiens gregis vel armenti vel equitii, id est universitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit.
Dig. 7. 1. 70. 4
Ulpianus 17 ad sab.
Item si forte eo tempore, quo fetus editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc et ^est^ post editionem: utrum ex his quae edentur summittere debebit, an ex his quae edita sunt, videndum est. puto autem verius ea, quae pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum nocere debere fructuario.
Dig. 7. 1. 70. 5
Ulpianus 17 ad sab.
Summittere autem facti est et iulianus proprie dicit dispertire et dividere et divisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii.
Dig. 7. 1. 71
Marcellus 17 Dig.
Si in area, cuius usus fructus alienus esset, quis aedificasset, intra tempus quo usus fructus perit superficie sublata restitui usum fructum veteres responderunt.