Latin
Book 7, lines 7.1.558-7.1.572
Justinian, Digesta 7.1.558-572
Not analysed yet
Dig. 7. 4. 2pr.
Papinianus 17 quaest.
Si duobus separatim alternis annis usus fructus relinquatur, continuis annis proprietas nuda est, cum, si legatarium unum substituas, cui alternis annis legatus sit usus fructus, plena sit apud heredem proprietas eo tempore, quo ius fruendi legatario non est. quod si ex duobus illis alter decedat, per vices temporum plena proprietas erit: neque enim adcrescere alteri quicquam potest, quoniam propria quisque tempora non concurrente altero fructus integri habuit.
Dig. 7. 4. 2. 1
Papinianus 17 quaest.
Si non mors, sed capitis deminutio intercesserit, quia plura legata sunt, illius anni tantum, si modo ius fruendi habuit, fructus amissus erit: quod et in uno legatario, qui fructum in singulos annos accepit, defendendum est, ut commemoratio temporum repetitionis potestatem habeat.
Dig. 7. 4. 2. 2
Papinianus 17 quaest.
Cum singulis fructus alternis annis legatur, si consentiant in eundem annum, impediuntur, quod non id actum videtur, ut concurrerent: multum etenim refert, duobus simul alternis annis legetur (quod sane ultra primum annum procedere non poterit, non magis quam si uni legatus ita fuisset) an singulis alternis annis: nam si concurrere volent, aut impedient invicem propter voluntatem aut, si ea non refragabitur, singulorum annorum fructus vacabit.
Dig. 7. 4. 3pr.
Ulpianus 17 ad sab.
Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: "quotiensque capite minutus erit, ei lego", vel sic "quotiens amissus erit": et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus videbitur. unde tractatum est, si cui quamdiu vivat usus fructus legatus sit, an videatur repetitus, quotiens amissus est? quod et maecianus temptat: et puto repetitum videri. quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum.
Dig. 7. 4. 3. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis minutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum salvum habeat: ut puta titio et maevio usus fructus legatus est et, si titius capite minutus esset, eidem usum fructum legavit: quaesitum est, si titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius adcrescendi salvum esset. et papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit salvum esse, perinde ac si alius esset titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non verbis, re tamen coniunctos videri.