Latin
Book 7, lines 7.1.699-7.1.726
Justinian, Digesta 7.1.699-726
Not analysed yet
Dig. 7. 4. 29. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Sed si emptum a me usum fructum proprietarius vendidisset, amitterem usum fructum, quaerendum est. et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor.
Dig. 7. 4. 29. 2
Ulpianus 17 ad sab.
Idem pomponius quaerit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per te frui videar nec amittatur usus fructus. et ait dubitare se de hac quaestione: sed est verius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine utilem actionem eum habiturum.
Dig. 7. 4. 30
Gaius 7 ad ed. provinc.
Caro et corium mortui pecoris in fructu non est, quia mortuo eo usus fructus extinguitur.
Dig. 7. 4. 31
Pomponius 4 ad q. muc.
Cum gregis usus fructus legatus est et usque eo numerus pervenit gregis, ut grex non intellegatur, perit usus fructus.
Dig. 7. 5. 0. De usu fructu earum rerum, quae usu consumuntur vel minuuntur.
Dig. 7. 5. 1
Ulpianus 18 ad sab.
Senatus censuit, ut omnium rerum, quas in cuiusque patrimonio esse constaret, usus fructus legari possit: quo senatus consulto inductum videtur, ut earum rerum, quae usu tolluntur vel minuuntur, possit usus fructus legari.
Dig. 7. 5. 2pr.
Gaius 7 ad ed. provinc.
Sed de pecunia recte caveri oportet his, a quibus eius pecuniae usus fructus legatus erit.
Dig. 7. 5. 2. 1
Gaius 7 ad ed. provinc.
Quo senatus consulto non id effectum est, ut pecuniae usus fructus proprie esset (nec enim naturalis ratio auctoritate senatus commutari potuit), sed remedio introducto coepit quasi usus fructus haberi.
Dig. 7. 5. 3
Ulpianus 18 ad sab.
Post quod omnium rerum usus fructus legari poterit. an et nominum? nerva negavit: sed est verius, quod cassius et proculus existimant, posse legari. idem tamen nerva ipsi quoque debitori posse usum fructum legari scribit et remittendas ei usuras.
Dig. 7. 5. 4
Paulus 1 ad ner.
Ergo cautio etiam ab hoc exigenda erit.