Latin
Book 7, lines 7.1.928-7.1.945
Justinian, Digesta 7.1.928-945
Not analysed yet
Dig. 7. 8. 14. 1
Ulpianus 17 ad sab.
Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, usus sine fructu potest. denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse legatum pomponius libro quinto ad sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum videri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, usum videri constitutum, qui et ab initio constitui potest. sed si usu fructu legato usus adimatur, aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est.
Dig. 7. 8. 14. 2
Ulpianus 17 ad sab.
Usu legato si eidem fructus legetur, pomponius ait confundi eum cum usu, idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum.
Dig. 7. 8. 14. 3
Ulpianus 17 ad sab.
Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: veluti si qui habet fundum, legaverit titio usum, mox heres eius tibi fructum legaverit vel alio modo constituerit.
Dig. 7. 8. 15pr.
Paulus 3 ad sab.
Fundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consumantur: quia et domo et servo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset.
Dig. 7. 8. 15. 1
Paulus 3 ad sab.
Sicuti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi versetur, prohibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet.
Dig. 7. 8. 16pr.
Pomponius 5 ad sab.
Si ita legatus esset usus fundi, ut instructus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet, ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset.