Latin
Book 7, lines 7.1.946-7.1.969
Justinian, Digesta 7.1.946-969
Not analysed yet
Dig. 7. 8. 16. 1
Pomponius 5 ad sab.
Dominus proprietatis etiam invito usufructuario vel usuario fundum vel aedes per saltuarium vel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri. eaque omnia dicenda sunt, quolibet modo constitutus usus fructus vel usus fuerit.
Dig. 7. 8. 16. 2
Pomponius 5 ad sab.
Servo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari vel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit.
Dig. 7. 8. 17
Africanus 5 quaest.
Filio familias vel servo aedium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset. itaque non minus absente quam praesente filio servove pater dominusve in his aedibus habitabit.
Dig. 7. 8. 18
Paulus 9 ad plaut.
Si domus usus legatus sit sine fructu, communis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. videamus tamen, ne, si fructum heres accipiat, ipse reficere debeat, si vero talis sit res, cuius usus legatus est, ut heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio rationem habet.
Dig. 7. 8. 19
Paulus 3 ad vitell.
Usus pars legari non potest: nam frui quidem pro parte possumus, uti pro parte non possumus.
Dig. 7. 8. 20
Marcellus 13 Dig.
Servus, cuius mihi usus legatus est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus vendundis emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet.
Dig. 7. 8. 21
Modestinus 2 reg.
Usus aquae personalis est et ideo ad heredem usuarii transmitti non potest.
Dig. 7. 8. 22pr.
Pomponius 5 ad q. muc.
Divus hadrianus, cum quibusdam usus silvae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum videri, quia nisi liceret legatariis caedere silvam et vendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato.