Latin
Book 9, lines 9.1.257-9.1.280
Justinian, Digesta 9.1.257-280
Not analysed yet
Dig. 9. 2. 23. 2
Ulpianus 18 ad ed.
Idem iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione "si stichum manumisero" et stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si vivo testatore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur.
Dig. 9. 2. 23. 3
Ulpianus 18 ad ed.
Idem iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amisisset.
Dig. 9. 2. 23. 4
Ulpianus 18 ad ed.
Sed et si servus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaveram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea intererat fraudes servi per eum commissas detegi, non quanti noxa eius servi valeat.
Dig. 9. 2. 23. 5
Ulpianus 18 ad ed.
Sed et si bonae frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto valeret, priusquam mores mutaret.
Dig. 9. 2. 23. 6
Ulpianus 18 ad ed.
In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem servum facerent, haec accedere ad aestimationem eius dicendum est.
Dig. 9. 2. 23. 7
Ulpianus 18 ad ed.
Si infans sit occisus nondum anniculus, verius est sufficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum vixit.
Dig. 9. 2. 23. 8
Ulpianus 18 ad ed.
Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem vel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit.
Dig. 9. 2. 23. 9
Ulpianus 18 ad ed.
Si dolo servus occisus sit, et lege cornelia agere dominum posse constat: et si lege aquilia egerit, praeiudicium fieri corneliae non debet.