Latin · ~10 min
Lines 1.340-1.351
Justinian, Liber I 1.340-351
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 28. 1: Imperator Leo
Et si quidem testator significaverit, per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est legati seu fideicommissi habeat exigendi licentiam et pro sua conscientia votum adimpleat testatoris. sin autem persona non designata testator absolute tantummodo summam legati vel fideicommissi taxaverit, quae debeat memoratae causae proficere, vir reverentissimus episcopus illius civitatis, ex qua testator oritur, habeat facultatem exigendi, quod huius rei gratia fuerit derelictum, pium defuncti propositum sine ulla cunctatione ut convenit impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons. >
CJ. 1. 3. 28. 2: Imperator Leo
Cum autem vir religiosissimus episcopus huiusmodi pecunias pio relictas arbitrio fuerit consecutus, statim gestis intervenientibus earum quantitatem et tempus quo eas susceperit apud rectorem provinciae publicare debebit. post unius vero anni spatium et numerum captivorum et data pro his pretia eum manifestare praecipimus, ut per omnia impleantur tam piae deficientium voluntates: ita tamen, ut religiosissimi antistites gratis et sine ullo dispendio praedicta gesta conficiant, ne humanitatis obtentu relictae pecuniae iudiciorum dispendiis erogentur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons. >
CJ. 1. 3. 28. 3: Imperator Leo
Quod si testato, qui huiusmodi legatum vel fideicommissum non designata persona reliquit, barbarae sit nationis et de eius patria aliqua emerserit ambiguitas, vir reverentissimus episcopus civitatis eius, in qua idem testator defunctus est ,itidem habeat legati seu fideicommissi petitionem defuncti propositum modis omnibus impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons. >
CJ. 1. 3. 28. 4: Imperator Leo
Quod si in vico vel in territorio testator mortem obierit, illius civitatis vir reverentissimus episcopus exactionem habebit, sub qua vicus vel territorium esse dignoscitur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons. >
CJ. 1. 3. 28. 5: Imperator Leo
Et ne pium defunctorum propositum improba fraudatorum calliditate celetur, quidquid pro huiusmodi causa a testatore relictum fuerit, universi, qui id quocumque modo cognoverint, vel in viri clarissimi rectoris provinciae vel in urbis episcopi notitiam deferendi habeant liberam facultatem: nec delatoris nomen suspicionemque formident, cum fides atque industria eorum tam laude quam honestate non careat ac pariter pietate, cum veritatem in publicas aures lucemque deduxerint. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons. >
CJ. 1. 3. 30pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur. *leo et anthem. aa. armasio pp. *<a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >