Latin · ~10 min
Lines 1.352-1.365
Justinian, Liber I 1.352-365
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 30. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat aestimetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 30. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Profecto enim quis locus tutus et quae causa esse poterit excusata, si veneranda dei templa pecuniis expugnantur? quem murum integritati aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda proserpit? quid denique cautum esse poterit aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 30. 3: Imperatores Leo, Anthemius
Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiae et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. ita castus et humilis nostris temporibus eligatur episcopus, ut, locorum quocumque pervenerit, omnia vitae propriae integritate purificet. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 30. 4: Imperatores Leo, Anthemius
Non pretio, sed precibus ordinetur antistes. tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 30. 5: Imperatores Leo, Anthemius
Sola illi suffragetur necessitas excusandi. profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, cum sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniae interventu subiise aut si quis, ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et laesae maiestatis accusatione proposita a gradu sacerdotii retrahatur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 30. 6: Imperatores Leo, Anthemius
Nec hoc solum deinceps honore privari, sed perpetuae quoque infamiae damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss. >
CJ. 1. 3. 31pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Orphanotrophos huius inclitae urbis nulla subtilitate iuris obsistente eorum quidem qui pupilli sunt quasi tutores, adulescentium vero quasi curatores sine ullo fideiussionis gravamine in emergentibus causis tam in iudicio quam extra iudicium, ut opus exegerit, ad similitudinem tutoris et curatoris personas et negotia eorum, si qua possint habere, defendere ac vindicare iubemus: ita videlicet, ut praesentibus publicis personis, id est tabulariis, aut intervenientibus gestis in hac quidem inclita urbe apud virum perfectissimum magistrum census, in provinciis vero apud moderatores earum vel defensores locorum res eorum eis tradantur, a quibus sunt custodiendae: ut, si quas earundem rerum propter fenus forsitan vel aliam urguentem causam vel eo quod servari non possunt alienare perspexerint, prius habita aestimatione licebit eis alienationis inire contractum, ut pretia eorum quae exinde colliguntur, ab isdem personis custodiantur. *leo et anthem. aa. dioscoro pp. *<a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons. >