Latin · ~9 min
Lines 1.394-1.403
Justinian, Liber I 1.394-403
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 36. 1: Imperator Zeno
Servos sane sociari clericorum consortiis volentibus quoque et consentientibus dominis modis omnibus prohibemus, cum liceat eorum dominis, data servis prius libertate licitum eis ad suscipiendos honores clericorum iter, si hoc voluerint, aperire. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons. >
CJ. 1. 3. 36. 2: Imperator Zeno
Omnes praeterea virorum clarissimorum provincias moderantium sententiis absque ulla privilegii differentia (qui tamen praesidali iurisdictioni subiecti sunt, sive episcopi vel quilibet clerici aut monachi aut cuiuslibet sint condicionis) pariter respondere decernimus: nulla in posterum viris clarissimis provinciarum rectoribus ad loca, in quibus incusatae personae consistunt, perveniendi necessitate penitus imponenda, cum non solum legibus, verum etiam naturali quoque iuri conveniat, quos res exegerit, iudicialibus ad iudicium vocari sententiis, non ipsos iudices, quod dici etiam iniustum est, ad subiectos deduci, sed per datos ab his iudices causae examinationem in locis ubi incusati degunt procedere. <a 4 84 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons. >
CJ. 1. 3. 37: Imperator Zeno
Servis, si dominorum fuerint voluntate muniti, solitariam vitam participandi licentia non denegetur, dum tamen eorum domini non ignorent, quod, si servis suis ad monasteriorum cultum migrandi tribuerint facultatem, eorundem servorum dominio, donec idem servi in eodem monachorum habitu duraverint, spoliandos: alioquin si relicta forte vita solitaria ad aliam se condicionem transtulerint, certum est eos ad servitutis iugum, quam monachicae professionis cultu evaserant, reversuros. *zeno a. sebastiano pp. *<a 484 d. id. april. theodorico cons. >
CJ. 1. 3. 40: Imperator Justinus
Repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum huius almae urbis, quos turpissimum insinuandi ultimas deficientium voluntates genus irrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum etenim clericis est, immo etiam opprobrium, si peritos se velint disceptationum esse forensium: feriendis temeratoribus huius sanctionis poena quinquaginta librarum auri. *iustinus a. archelao pp. *<a 524 d. xiii k. dec. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss. >
CJ. 1. 3. 48pr. : Imperator Justinianus
Si quis ad declinandam legem falcidiam, cum desiderat totam suam substantiam pro redemptione captivorum relinquere, eos ipsos captivos scripserit heredes, ne videatur quasi incertis personis heredibus institutis iudicium suum oppugnandum reliquisse, sancimus huius talem institutionem pietatis intuitu valere et non esse respuendam. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >