Latin · ~9 min
Lines 1.404-1.413
Justinian, Liber I 1.404-413
Not analysed yet
CJ. 1. 3. 48. 1: Imperator Justinianus
Sed et si pauperes quidam scripserit heredes et non inveniatur certum ptochium vel certae ecclesiae pauperes, de quibus testator cogitaverit, sed hic incerto vocabulo pauperes fuerint heredes instituti, simili modo et huiusmodi institutionem valere decernimus. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 2: Imperator Justinianus
Et si quidem captivos scripserit heredes, civitatis, in qua testator larem fovere ac degere noscitur, episcopus et oeconomus hereditatem suscipiant et omnimodo in redemptione captivorum procedat hereditas sive per annuos reditus sive per venditionem mobilium seu se moventium rerum: nullo penitus ex hoc lucro vel oeconomo vel episcopo vel sacrosanctae ecclesiae relinquendo. si enim propter hoc a speciali herede recessum est, ut non falcidiae ratio inducatur, quomodo ferendum est hoc, quod in sacro venit, per falcidiam vel aliam occasionem minui? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 3: Imperator Justinianus
Ubi autem indiscrete pauperes scripti sunt heredes, ibi xenonem eius civitatis omnimodo hereditatem nancisci et per xenodochum in aegrotantes fieri patrimonii distributionem, secundum quod in captivis constituimus: vel per redituum annalium erogationem vel per venditionem rerum mobilium vel se moventium, ut ex his res immobiles comparentur et annuus victus aegrotantibus accedat. quis enim pauperior est hominibus, qui et inopia tenti sunt et in xenonem repositi et suis corporibus laborantes necessarium victum sibi non possunt adferre? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 4: Imperator Justinianus
Licentia omnimodo danda et in priore et in secunda specie et actionem movere et debita exigere, ut in captivos vel in aegrotantes consumantur. si enim heredum eis et ius et nomen dedimus, sine falcidiae tamen legis emolumento, necesse est eos et debita exigere et creditoribus respondere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 3. 48. 5: Imperator Justinianus
Sin autem ampliores in civitate xenones vel ptochia sint, ne incerta videatur pecuniarum datio, tunc ei xenoni vel ptochio, qui pauperior esse dignoscitur, easdem res vel pecunias adsignari: hoc videlicet discutiendo a viro reverentissimo locorum antistite et sub eo constitutis clericis. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >