Latin · ~9 min
Lines 1.541-1.553
Justinian, Liber I 1.541-553
Not analysed yet
CJ. 1. 4. 31pr. : Imperator Justinianus
Sancimus, si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit absente suo adversario qui rem detinet vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente vel in summa potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 4. 31. 1: Imperator Justinianus
Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat et suam manifestare voluntatem scriptis deproperet. <a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 5. 0. De haereticis et manichaeis et samaritis.
CJ. 1. 5. 1: Imperator Constantinus
Privilegia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. haereticos non solum his privilegiis alienos esse volumus, sed et diversis muneribus constringi et subici. *const. a. ad dracilianum. *<a 326 pp. k. sept. gerasti constantino a. vii et constantio conss. >
CJ. 1. 5. 2pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes vetitae legibus et divinis et imperialibus constitutionibus haereses perpetuo conquiescant et nemo ulterius conetur quae reppererit profana praecepta vel docere vel discere: ne antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare, quod non sunt: ne per coniventiam iudicantium omniumque, quibus per constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur et crescat. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. *<a 379 d. iii non. aug. mediolano. acc. xiii k. sept. ausonio et olybrio conss. >
CJ. 1. 5. 2. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Haereticorum autem vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent succumbere, qui vel levi argumento iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare. <a 379 d. iii non. aug. mediolano. acc. xiii k. sept. ausonio et olybrio conss. >
CJ. 1. 5. 3pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Cuncti haeretici procul dubio noverint omnia sibi loca adimenda esse, sive sub ecclesiarum nomine teneantur sive diaconica appellantur vel etiam decanica, sive in privatis domibus vel locis huiusmodi coetibus copiam praebere videantur: his aedibus vel locis privatis ecclesiae catholicae vindicandis. *arcad. et honor. aa. clearcho pu. *<a 396 d. v non. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >