Latin · ~9 min
Lines 1.554-1.569
Justinian, Liber I 1.554-569
Not analysed yet
CJ. 1. 5. 3. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Ad hoc interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam noctu vel die profanis coire conventibus: statuta videlicet condemnatione centum librarum auri contra officium sublimitatis tuae vel praesidale quinquaginta, si quid huiusmodi fieri vel in publico vel in privatis aedibus concedatur. <a 396 d. v non. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Manichaeos seu manichaeas vel donatistas meritissima severitate persequimur. huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. *arcad. et honor. aa. et theodos. a. senatori pp. *<a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. quos bonorum etiam publicatione persequimur: quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur. quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 2: Imperatores Arcadius, Honorius
Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 4: Imperatores Arcadius, Honorius
In mortem quoque inquisitio tendatur. nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 5: Imperatores Arcadius, Honorius
Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatem qui manichaeus fuisse convincitur: hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos condicione servata. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 4. 6: Imperatores Arcadius, Honorius
Sed nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam paenitentibus damus. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss. >