Latin · ~10 min
Lines 1.583-1.591
Justinian, Liber I 1.583-591
Not analysed yet
Damnato portentuosae superstitionis auctore nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum ariani lege divae memoriae constantini ob similitudinem impietatis porphyriani a porphyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariae sectae nestorii simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti. *theodos. et valentin. aa. leontio pu. *<a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 6. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi nestorii adversus venerabilem orthodoxarum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice comburi decernimus. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 6. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ita ut nemo in religionis disputatione aliquam supra dicti nominis faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in aedibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte praebeat: quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus: scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss. >
CJ. 1. 5. 7: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Curiales omnium civitatum, onerosis quin etiam militiae seu diversis officiis facultatum et personalium munerum obligatos suis ordinibus, cuiuscumque sectae sint, inhaerere censemus, ne videamur hominibus exsecrandis contumelioso ambitu immunitatis beneficium praestitisse, quos volumus huius constitutionis auctoritate damnari. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 438 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvi et fausto conss. >
CJ. 1. 5. 8pr. : Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quicumque in hac sacra urbe vel in alexandrina civitate vel in omni aegyptiaca dioecesi diversisque aliis provinciis eutychetis profanam perversitatem sequuntur et ita non credunt, ut trecenti decem et octo sancti patres tradiderunt catholicam fidem in nicaena civitate fundantes, centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi, qui in alma urbe constantinopolitana postea convenerunt, et sicut athanasius et theophilus et cyrillus sanctae recordationis episcopi alexandrinae civitatis credebant, quos etiam ephesina synodus (cui beatae memoriae cyrillus praefuit, in qua nestorii error expulsus est) in universis secuta est, quos et nuper venerabilis chalcedonensis synodus est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentiens nihilque adimens sacrosancto symbolo neque adiciens, sed eutychetis dogmata funesta condemnans: sciant se esse haereticos apollinaristas: apollinaris enim facinorosissimam sectam eutyches et dioscorus mente sacrilega sunt secuti. *valentin. et marcian. aa. palladio pp. *<a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >