Latin · ~9 min
Lines 1.592-1.601
Justinian, Liber I 1.592-601
Not analysed yet
CJ. 1. 5. 8. 1: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Ideoque hi omnes, qui apollinaris vel eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis, quae divorum retro principum constitutionibus contra apollinaristas vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra eutychianistas vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decretae sunt, noverint se esse plectendos. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 5. 8. 2: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Idcirco apollinaristae, hoc est eutychianistae (quibus etsi est in appellatione diversitas, tamen in haeresis pravitate coniunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium) sive in hac alma urbe diversisque provinciis sive in alexandrina civitate sive intra aegyptiacam dioecesim sunt neque ita credunt, ut praedicti venerabiles patres credebant, neque viro reverentissimo alexandrinae urbis antistiti proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, episcopos vel presbyteros aliosque clericos creare et habere prohibemus: scientibus tam his eutychianistis vel apollinaristis, qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam his, qui passi fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam exilii cum facultatum suarum amissione se subituros. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 5. 8. 3: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Universi praeterea apollinaristae vel eutychianistae non ecclesias non monasteria sibi construant, parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant neque ad domum neque ad possessionem cuiusquam neque ad monasterium vel quemcumque alterum locum operaturi sectae funestissimae congregentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 5. 8. 4: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quod si fecerint et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examine iudicis adprobatum domus vel possessio, in qua convenerint, fisco sine dilatione societur, monasterium vero eius civitatis orthodoxae ecclesiae, in cuius territorio est, iubemus addici. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >
CJ. 1. 5. 8. 5: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Si vero ignorante domino, sciente vero qui pensiones domus exigit vel conductore vel procuratore vel actore praedii parasynaxes et conventicula interdicta collegerint, conductor vel procurator sive actor vel quicumque eos in domum vel in possessionem vel in monasterium receperint ac passi fuerint illicitas parasynaxes conventusque celebrari, si vilis et abiectae condicionis sunt, fustibus publice et in poenam suam et in aliorum coerceantur exemplum, si honestae vero personae sunt, decem libras auri multae nomine fisco nostro cogantur inferre. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss. >