Latin · ~10 min
Lines 1.628-1.641
Justinian, Liber I 1.628-641
Not analysed yet
CJ. 1. 5. 19. 1: Imperator Justinianus
Liberis autem orthodoxis non existentibus ad agnationem vel cognationem eorum, orthodoxas tamen, easdem res vel successiones pervenire. <a 529 >
CJ. 1. 5. 19. 2: Imperator Justinianus
Quod si nec agnatio nec cognatio recta inveniatur, tunc easdem res fisci nostri viribus vindicari. <a 529 >
CJ. 1. 5. 19. 3: Imperator Justinianus
Sed ne videamur morientibus quidem genitoribus liberis providere, viventibus autem nullam inferre providentiam, quod etiam ex facto nobis cognitum est, necessitatem imponimus talibus genitoribus orthodoxos liberos secundum sui patrimonii quantitatem alere et omnia eis praestare, quae ad quotidianam vitae conversationem sufficiant: sed et dotes pro filiabus vel neptibus dare et ante nuptias donationes pro filiis vel nepotibus perscribere, in omni casu secundum vires patrimonii huiusmodi liberalitatibus aestimandis, ne propter divini amoris electionem paterna vel materna fuerint liberi provisione defraudati. <a 529 >
CJ. 1. 5. 19. 4: Imperator Justinianus
Omnibus videlicet, quae nostrae constitutiones de poenis paganorum et manichaeorum et borboritarum et samaritarum et montanistarum et tascodrogorum et ophitarum ceterorumque haereticorum causa constituerunt, ex hac nostra lege confirmandis et in perpetuum valituris. <a 529 >
CJ. 1. 5. 21pr. : Imperator Justinianus
Quoniam multi iudices in dirimendis litigiis nos interpellaverunt, indigentes nostro oraculo, ut eis reseretur, quid de testibus haereticis statuendum sit, utrumne accipiantur eorum testimonia an respuantur, sancimus contra orthodoxos quidem litigantes nemini haeretico vel etiam his qui iudaicam superstitionem colunt esse in testimonia communionem, sive utraque pars orthodoxa sit sive altera. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 5. 21. 1: Imperator Justinianus
Inter se autem haereticis vel iudaeis, ubi litigandum existimaverint, concedimus foedus permixtum et dignos litigatoribus etiam testes introduci, exceptis scilicet his, quos vel manichaeus furor (cuius partem et borboritas esse manifestissimum est) vel pagana superstitio detinet, samaritis nihilo minus et qui illis non absimiles sunt, id est montanistis et tascodrogis et ophitis, quibus pro reatus similitudine omnis legitimus actus interdictus est. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 5. 21. 2: Imperator Justinianus
Sed et his quidem, id est manichaeis et borboritis et paganis nec non samaritis et montanistis et tascodrogis et ophitis, omne testimonium sicut et alias legitimas conversationes sancimus esse interdictum :aliis vero haereticis tantummodo iudicialia testimonia contra orthodoxos, secundum quod constitutum est, volumus esse inhibita. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >