Latin · ~9 min
Lines 1.642-1.657
Justinian, Liber I 1.642-657
Not analysed yet
CJ. 1. 5. 21. 3: Imperator Justinianus
Ceterum testamentaria testimonia eorum et quae in ultimis elogiis vel in contractibus consistunt, propter utilitatem necessarii usus sine ulla distinctione permittimus, ne probationum facultas angustetur. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 5. 22: Imperator Justinianus
Divinam nostram sanctionem, per quam iussimus neminem errore constrictum haereticorum hereditatem vel legatum sive fideicommissum accipere, etiam in ultimis militum voluntatibus locum habere praecipimus, sive communi iure sive militari testentur. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 1. 6. 0. Ne sanctum baptisma iteretur.
CJ. 1. 6. 1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita usurpatione geminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. eorum enim condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. *valens grat. et valentin. aaa. ad florianum vic. asiae. *<a 377 d. xvi k. nov. constantinopoli gratiano a. iiii et merobaude conss. >
CJ. 1. 6. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Si quis rebaptizare quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo qui piaculare crimen commisit (si tamen criminis per aetatem capax sit, cui persuasum sit) ultimo supplicio percellatur. *honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio cons. >
CJ. 1. 6. 3pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nulli haereticorum danda est licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae. *theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss. >
CJ. 1. 6. 3. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod qui fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur: testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss. >
CJ. 1. 6. 3. 2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss. >
CJ. 1. 7. 0. De apostatis.