Latin · ~9 min
Lines 1.64-1.74
Justinian, Liber I 1.64-74
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 2pr. : Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum sit, non valere. arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae: unius et summi dei nomen ubique celebretur: nicaenae fidei dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque adsertione firmatae observantia semper mansura teneatur. *grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss. >
CJ. 1. 1. 2. 1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Is autem nicaenae adsertor fidei et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine, qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat, apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae graeco verbo ousia recte credentibus dicitur. haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss. >
CJ. 1. 1. 2. 2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum verae religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus. ac si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss. >
CJ. 1. 1. 4pr. : Imperator Marcianus
Nemo clericus vel militans vel alterius cuiuslibet condicionis de fide christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens. *marcian. a. palladio pp. *<a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons. >
CJ. 1. 1. 4. 1: Imperator Marcianus
Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea, quae nunc de christiana fide a sacerdotibus, qui chalcedone convenerunt, per nostra praecepta statuta sunt, iuxta apostolicas eitiones et instituta sanctorum patrum trecentorum decem et octo et centum quinquaginta definita esse noscuntur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons. >
CJ. 1. 1. 4. 2: Imperator Marcianus