Latin · ~9 min
Lines 1.75-1.85
Justinian, Liber I 1.75-85
Not analysed yet
Nam in contemptores huius legis poena non deerit, quia non solum contra fidem vere eitam veniunt, sed etiam iudaeis et paganis ex huiusmodi certamine profanant veneranda mysteria. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons. >
CJ. 1. 1. 4. 3: Imperator Marcianus
Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur: si vero militia praeditus sit, cingulo spoliabitur: ceteri etiam hiusmodi criminis rei, si quidem liberi sint, de hac sacratissima urbe pellentur, pro vigore iudiciario etiam competentibus suppliciis subiugandi, sin vero servi, severissimis animadversionibus plectentur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons. >
CJ. 1. 1. 8pr. : Imperator Justinianus
Inter claras sapientiae mansuetudinis vestrae laudes, christianissime principum, puriore luce tamquam aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod caritatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, romanae sedis reverentiam conservatis et ei cuncta subicitis et ad eius deducitis unitatem, ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente praeceptum est: 'pasce oves meas '. *gloriosiss. et clementiss. fil. iustiniano a. iohannes ep. urb. romae. *<a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 1: Imperator Justinianus
Quam esse omnium vere ecclesiarum caput et patrum regulae et principum statuta declarant et pietatis vestrae reverentissimi testantur affatus. patet igitur in vobis impletum fore, quod scripturae loquuntur: 'per me reges regnant et potentes scribunt iustitiam '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 2: Imperator Justinianus
Nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe: nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere, quam vera religio. nam cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt et nesciunt subiacere defectui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 3: Imperator Justinianus
Quam ob rem, gloriosissime principum, votis omnibus exorabitur divina potentia, ut pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac devotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in tempora longiora conservet: hoc enim et sanctis credimus ecclesiis expedire. scriptum est enim: 'labiis regit rex ',et iterum: 'cor regis in manu dei, et ubi voluerit, inclinabit illud '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >