Latin · ~10 min
Lines 1.746-1.757
Justinian, Liber I 1.746-757
Not analysed yet
CJ. 1. 11. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur: abreptae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. *arcad. et honor. aa. macrobio et procliano vic. *<a 399 d. iiii k. febr. ravennae theodoro cons. >
CJ. 1. 11. 4: Imperatores Arcadius, Honorius
Ut profanos ritus iam salubri lege submovimus, ita festos conventus civium et communem omnium laetitiam non patimur submoveri. unde absque ullo sacrificio atque ulla superstitione damnabili exhiberi populo voluptates secundum veterem consuetudinem, iniri etiam festa convivia, si quando exigunt publica vota, decernimus. *arcad. et honor. aa. Apollodoro procons. africae. *<a 399 d. xiii k. sept. patavi theodoro cons. >
CJ. 1. 11. 5: Imperatores Honorius, Theodosius
Omnia loca, quae sacris error veterum deputavit, nostrae rei iubemus sociari. quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel praecedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis aeterna firmitate perduret. ea vero, quae multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, christiana sibi merito religio vindicabit. *honor. et theodos. aa. populo carthaginiensi. *<a 415 d. iii k. sept. Ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss. >
CJ. 1. 11. 6pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Christianis, qui vel vere sunt vel esse dicuntur, specialiter demandamus, ut iudaeis ac paganis in quiete degentibus nihilque temptantibus turbulentum legibusque contrarium non audeant manus inferre religionis auctoritate abusi. nam si contra securos fuerint violenti vel eorum bona diripuerint, non ea sola quae abstulerint, sed convicti in duplum quae rapuerint restituere compellantur. *honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. *<a 423 d. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >
CJ. 1. 11. 6. 1: Imperatores Honorius, Theodosius
Rectores etiam provinciarum et officia et principales cognoscant se, si non ipsi talia vindicent, sed fieri a popularibus hoc permiserint, ut eos qui fecerint puniendos. <a 423 d. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >
CJ. 1. 11. 7pr. : Imperatores Valentinianus, Marcianus
Nemo venerantis adorantisque animo delubra, quae olim iam clausa sunt, reseret: absit a saeculo nostro infandis exsecrandisque simulacris honorem pristinum reddi, redimiri sertis templorum impios postes, profanis aris accendi ignes, adoleri in isdem thura, victimas caedi, pateris vina libari et religionis loco existimari sacrilegium. *valentin. et marcian. aa. palladio pp. *<a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons. >