Latin · ~9 min
Lines 1.758-1.772
Justinian, Liber I 1.758-772
Not analysed yet
CJ. 1. 11. 7. 1: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quisquis autem contra hanc serenitatis nostrae sanctionem et contra interdicta sacratissimarum veterum constitutionum sacrificia exercere temptaverit, apud publicum iudicem reus tanti facinoris legitime accusetur et convictus proscriptionem omnium bonorum suorum et ultimum supplicium subeat. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons. >
CJ. 1. 11. 7. 2: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Conscii etiam ac ministri sacrificiorum eandem poenam, quae in illum fuerit inrogata, sustineant, ut hac legis nostrae severitate perterriti metu poenae desinant sacrificia interdicta celebrare. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons. >
CJ. 1. 11. 7. 3: Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quod si vir clarissimus rector provinciae post accusationem legitimam et post crimen in cognitione convictum tantum scelus dissimulaverit vindicare, quinquaginta libras auri ipse iudex, quinquaginta etiam officium eius confestim fisco nostro inferre cogatur. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons. >
CJ. 1. 11. 8pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Nemo ea, quae saepius paganae superstitionis hominibus interdicta sunt, audeat pertemptare, sciens, quod crimen publicum committit qui haec ausus fuerit perpetrare. *leo et anthem. aa. dioscoro pp. *<a 472? >
CJ. 1. 11. 8. 1: Imperatores Leo, Anthemius
In tantum autem huiusmodi facinora volumus esse resecanda, ut, etiamsi in alieno praedio vel domo aliquid tale perpetretur, scientibus videlicet dominis, praedium quidem vel domus sacratissimi viribus aerarii addicetur, domini vero pro hoc solo, quod scientes consenserint sua loca talibus contaminari sceleribus, si quidem dignitate vel militia quadam decorantur, amissione militiae vel dignitatis nec non rerum suarum proscriptione plectentur, privatae vero condicionis vel plebeii constituti post cruciatus corporis operibus metallorum perpetuo deputabuntur exilio. <a 472? >
CJ. 1. 12. 0. De his qui ad ecclesias confugiunt vel ibi exclamant.
CJ. 1. 12. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Iudaei, qui reatu aliquo vel debitis fatigati simulant se christianae legi velle coniungi, ut ad ecclesias confugientes evitare possint crimina vel pondera debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita universa reddiderint vel fuerint innocentia demonstrata purgati. *arcad. et honor. aa. archelao praef. augustali. *<a 397 d. xv k. iul. constantinopoli caesario et attico conss. >
CJ. 1. 12. 2: Imperatores Honorius, Theodosius
Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas ecclesias confugientes abducere: sub hac videlicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem venire temptaverit, sciat se ad maiestatis crimen esse retinendum. *honor. et theodos. aa. iovio pp. *<a 409 d. k. april. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss. >