Latin · ~11 min
Lines 1.781-1.796
Justinian, Liber I 1.781-796
Not analysed yet
CJ. 1. 12. 6. 1: Imperator Leo
Sed si quidem ipsi refugae apparent publice et se in sacris locis offerunt quaerentibus conveniendos, ipsi, servata locis reverentia, iudicum quibus subiacent sententiis moneantur, responsum daturi, quale sibi quisque perspexerit convenire. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 2: Imperator Leo
Quod si in finibus ecclesiasticis latitant, religiosus oeconomus seu defensor ecclesiae vel certe, quem his negotiis commodiorem auctoritas episcopalis elegerit, reconditam latentemque personam decenter sine ullo incommodo monitus, intra fines ecclesiae si invenitur, praesentet. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 3: Imperator Leo
Cum autem monitus fuerit in publico privatove contractu actione civili, in eius sit arbitrio sive per se seu, si magis elegerit, instructo sollemniter procuratore directo in eius iudicis, cuius pulsatur sententiis, examine respondere. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 4: Imperator Leo
Sed si hoc facere detractat aut differt, iudiciorum legumque solitus ordo servetur. itaque si res immobiles possidet, post edictorum sollemnia sententia iudicantis usque ad modum debiti bonorum eius sive praediorum traditio seu venditio celebretur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 5: Imperator Leo
Quod si res mobiles habet easque extra terminos occultat ecclesiae, sententia iudicantis et exsecutoris sollicitudine perquisitae, quocumque occultantur, erutae pro aequitatis tramite modoque debiti publicis rationibus privatisque proficiant. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 6: Imperator Leo
Sane si intra fines habentur ecclesiae vel apud quemlibet ex clericis absconditae sive depositae fuisse firmantur, studio et providentia viri reverentissimi oeconomi sive defensoris ecclesiae diligentia inquisitae quolibet modo ad sacrosanctam ecclesiam pervenientes proferantur, ut pari aequitatis ordine ex isdem bonis fisco vel rei publicae sive creditoribus et quibuscumque iustis petitoribus ad modum debiti consulatur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 7: Imperator Leo
Sicubi depositae vel commendatae dicuntur, inquirendi tantam volumus esse cautelam, ut, si sola suspicatione apud aliquem adserantur absconditae, de sua etiam conscientia satisfacere auctoritate venerabilis antistitis iubeatur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >
CJ. 1. 12. 6. 8: Imperator Leo
Adicientes, quod ea, quae de principalibus personis decrevimus, etiam in fideiussorum sive mandatorum seu rerum ad eos pertinentium vel familiarium et sociorum vel participum et omnino in isdem causis obnoxiorum personis praecipimus observari, scilicet si ipsos quoque secum confugae intra ecclesiarum terminos habere voluerint, ut ex eorum quoque bonis publica debita privataque solvantur et per eos rerum ubicumque depositae sunt procedat inquisitio. et haec quidem de ingenuis liberisque personis. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >