Latin · ~9 min
Lines 1.773-1.780
Justinian, Liber I 1.773-780
Not analysed yet
CJ. 1. 12. 4pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si servus cuiusquam ecclesiam alteriave armatus nullis hoc suspicantibus inopinatus inruerit, exinde protinus abstrahatur vel certe continuo domino vel ei, unde eum tam furiosa formido proripuit, indicetur eique mox abstrahendi copia non negetur. *theodos. et valentin. aa. hiero pp. *<a 432 d. v. k. april. constantinopoli valerio et aetio conss. >
CJ. 1. 12. 4. 1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed si armorum fiducia resistendi animos insania impellente conceperit, abripiendi extrahendique eum domino, quibus potest id efficere viribus, concedatur. quod si illum etiam confici in concertatione pugnaque contigerit, nulla erit eius noxa nec conflandae criminationis relinquetur occasio, si is, qui ex statu servili in hostilis et homicidae condicionem transiliit, occisus sit. <a 432 d. v. k. april. constantinopoli valerio et aetio conss. >
CJ. 1. 12. 5: Imperator Marcianus
Denuntiamus vobis omnibus, ut in sacrosanctis ecclesiis et in aliis quidem venerabilibus locis, in quibus cum pace et quiete vota competit celebrari, abstineatis omni seditione. nemo conclamationibus utatur, nemo moveat tumultum aut impetum committat vel conventicula collecta multitudine in qualibet parte civitatis vel vici vel cuiuscumque loci colligere aut celebrare conetur. nam si quis aliquid contra leges a quibusdam sibi existimet perpetrari, liceat ei adire iudicem et legitimum postulare praesidium. sciant sane omnes, quod, si quis contra huius edicti normam aut agere aliquid aut seditionem movere temptaverit, ultimo supplicio subiacebit. *marcian. a. ad pop. *<a 451 d. iii id. iul. constantinopoli marciano a. cons. >
CJ. 1. 12. 6pr. : Imperator Leo
Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura (excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quotiens usus exegerit, invocati singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus) nullos penitus cuiuscumque condicionis de sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei expelli aut tradi vel protrahi confugas nec pro his venerabiles episcopos aut religiosos oeconomos exigi, quae debeantur ab eis: qui hoc moliri aut facere aut nuda saltim cogitatione atque tractatu ausi fuerint temptare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. ex his ergo locis eorumque finibus, quos anteriorum le gum praescripta sanxerunt, nullos expelli aut eici aliquando patimur nec in ipsis ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum aut vestis negetur aut requies. *leo a. erythrio pp. *<a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons. >