Latin · ~10 min
Lines 1.86-1.99
Justinian, Liber I 1.86-99
Not analysed yet
CJ. 1. 1. 8. 4: Imperator Justinianus
Hoc est enim, quod vestrum firmat imperium, hoc, quod vestra regna conservat. nam pax ecclesiae, religionis unitas, auctorem facti in sublime provectum grata sibi tranquillitate custodit. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 5: Imperator Justinianus
Neque enim parva ei vicissitudo a potentia divina tribuitur, per quem nullis rugis ecclesia divisa secernitur, nullis insertis maculis variatur. scriptum est enim: 'quia cum rex iustus sederit supra sedem, non adversabitur sibi quicquam malignum '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 6: Imperator Justinianus
Proinde serenitatis vestrae apices per hypatium atque demetrium sanctissimos viros fratres et coepiscopos meos reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuissetis edictum amore fidei pro submovenda haereticorum intentione secundum apostolicam doctrinam, fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente consensu. quod, quia apostolicae doctrinae convenit, nostra auctoritate confirmamus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 7: Imperator Justinianus
Textus autem epistulae talis est: <a. 533 d. viii id. iun. constantinopoli dn. iustiniano perpetuo augusto iii consule. >victor iustinianus pius felix inclitus triumphator semper augustus iohanni sanctissimo archiepiscopo almae urbis romae et patriarchae. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 8: Imperator Justinianus
Reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati, quod semper nobis in voto fuit et est, ut decet, patrem honorantes vestram beatitudinem omnia, quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre vestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem vestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus obtinet et incommote permanet nulla intercedente contrarietate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 9: Imperator Justinianus
Ideoque omnes sacerdotes universi orientalis tractus et subicere et unire sedi vestrae sanctitatis properavimus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >
CJ. 1. 1. 8. 10: Imperator Justinianus
Et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamvis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicae vestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata, necessarium duximus, ut ad notitiam vestrae sanctitatis perveniant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss. >