Latin · ~9 min
Lines 1.896-1.905
Justinian, Liber I 1.896-905
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 2. 6: Imperator Justinianus
Quintus autem exoritur nobis digestorum articulus, in quo de testamentis et codicillis tam privatorum quam militum omne, quidquid antiquis dictum est, inveniat quis depositum: qui de testamentis appellatur. de legatis autem et fideicommissis quinque librorum numerus adgregatus est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 6a: Imperator Justinianus
Cumque nihil tam peculiare fuerat, quam ut legatis quidem legis falcidiae narratio, fideicommissis autem senatus consulti trebelliani, singulis libris utrique eorum adplicatis tota pars quinta in novem libros coadunata est. solum autem senatus consultum trebellianum ponendum esse existimavimus: captiosas etenim et ipsis veteribus odiosas pegasiani senatus consulti ambages et utriusque senatus consulti ad se tam supervacuas quam scrupulosas diversitates respuentes totum ius super his positum trebelliano senatus consulto adiudicavimus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 6b: Imperator Justinianus
Sed in his nihil de caducis a nobis memoratum est, ne causa, quae in rebus non prospere gestis et tristibus temporibus romanis increbuit calamitatibus, bello coalescens civili, nostris remaneant temporibus, quae favor caelestis et pacis vigore firmavit et super omnes gentes in bellicis victoriis posuit, ne luctuosum monumentum laeta saecula inumbrare concedatur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 7: Imperator Justinianus
Sexta deinde pars digestorum exoritur, in quibus omnes bonorum possessiones positae sunt, quae ad ingenuos, quae ad libertinos respiciunt: ut et ius omne, quod de gradibus et adfinitatibus descendit, legitim aeque hereditates et omnis ab intestato successio et tertullianum et orfitianum senatus consultum, ex quibus matres et filii invicem sibi heredes existunt, in geminos libros contulimus, bonorum possessionis multitudinem in compendiosum et manifestissimum ordinem concludentes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 7a: Imperator Justinianus
Post haec ea, quae de operis novi nuntiationibus damnique infecti et pro aedificiis dirutis et eorum insidiis et quae de aqua pluvia arcenda veteribus auctoribus placita sunt, nec non de publicianis et donationibus tam inter vivos quam mortis causa conficiendis cauta legibus invenimus, in librum singularem deduximus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >