Latin · ~10 min
Lines 1.906-1.921
Justinian, Liber I 1.906-921
Not analysed yet
CJ. 1. 17. 2. 7b: Imperator Justinianus
De manumissionibus autem et de liberali causa alius liber res pondit: <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 7c: Imperator Justinianus
Quemadmodum et de adquisitione tam dominii quam possessionis et titulis qui eam inducunt multae et variae lectiones uni sunt insertae volumini: <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 7d: Imperator Justinianus
Alio libro deputato his, qui iudicati vel in iure confessi sunt, et de bonorum detentionibus et venditionibus et ut ne quid in fraudem creditorum fiat. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 7e: Imperator Justinianus
Postque haec omnia interdicta glomerata sunt: et deinceps exceptiones et de temporum prolixitatibus et de obligationibus et actionibus liber iterum singularis extenditur: ut praefata sexta pars totius digestorum voluminis octo libris definiatur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 8: Imperator Justinianus
Septimus autem et novissimus articulus digestorum sex libris formatus est. quo de stipulationibus seu verborum obligationibus et fideiussoribus et mandatoribus ,nec non novationibus et solutionibus et acceptilationibus et de praetoris stipulationibus omne quod ius invenitur gemino volumine inscriptum est, quod in libris antiquis nec numerari possibile fuit. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 8a: Imperator Justinianus
Et post hoc duo terribiles libri positi sunt pro delictis privatis et extraordininariis nec non publicis criminibus, qui omnem continent severitatem poenarumque atrocitatem. quibus permixta sunt et ea quae de audacibus hominibus cauta sunt, qui se celare conantur et contumaces existunt: et de poenis, quae condemnatis infliguntur vel conceduntur, nec non de eorum substantiis. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 8b: Imperator Justinianus
Liber autem singularis pro appellationibus nobis excogitatus est contra sententias tam civiles quam criminales causas finientes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >
CJ. 1. 17. 2. 8c: Imperator Justinianus
Cetera autem omnia, quae ad municipales vel de decurionibus et muneribus vel publicis operibus vel nundinis et pollicitationibus ac diversis cognitionibus et censibus vel significatione verborum veteribus inventa sunt quaeque regulariter definita, in se recepit quinquagesimus, totius consummationis perfectus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >