Latin · ~8 min
Lines 1.1039-1.1056
Justinian, Liber I 1.1039-1056
Not analysed yet
Dig. 1. 16. 6pr.
Ulpianus 1 de off. procons.
Solent etiam custodiarum cognitionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet. sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint.
Dig. 1. 16. 6. 1
Ulpianus 1 de off. procons.
Sicut autem mandare iurisdictionem vel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iurisdictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere.
Dig. 1. 16. 6. 2
Ulpianus 1 de off. procons.
Legatos non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum debebit respondere.
Dig. 1. 16. 6. 3
Ulpianus 1 de off. procons.
Non vero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum adicere, ut neque morose in totum abstineat neque avare modum xeniorum excedat. quam rem divus severus et imperator antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius epistulae verba haec sunt: "quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: vetus proverbium est: oute panta oute pantote oute para pantwn . nam valde inhumanum est a nemine accipere, sed passim vilissimum est et omnia avarissimum. "et quod mandatis continetur, ne donum vel munus ipse proconsul vel qui in alio officio erit accipiat ematve quid nisi victus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant usum. sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem.
Dig. 1. 16. 7pr.
Ulpianus 2 de off. procons.
Si in aliam quam celebrem civitatem vel provinciae caput advenerit, pati debet commendari sibi civitatem laudesque suas non gravate audire, cum honori suo provinciales id vindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quae retro optinuit dare.
Dig. 1. 16. 7. 1
Ulpianus 2 de off. procons.
Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint vel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout vires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuvandos dare.