Latin · ~7 min
Lines 1.1024-1.1038
Justinian, Liber I 1.1024-1038
Not analysed yet
Dig. 1. 16. 4. 3
Ulpianus 1 de off. procons.
Antequam vero fines provinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de adventu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum provincialibus vel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice vel privatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.
Dig. 1. 16. 4. 4
Ulpianus 1 de off. procons.
Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant provinciales et actus impediunt.
Dig. 1. 16. 4. 5
Ulpianus 1 de off. procons.
Ingressum etiam hoc eum observare oportet, ut per eam partem provinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas graeci epidymias appellant sive kataploun observare, in quam primum civitatem veniat vel applicet: magni enim facient provinciales servari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogativas. quaedam provinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam provinciam proconsul veniat, ut asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster antoninus augustus ad desideria asianorum rescripsit proconsuli necessitatem impositam per mare asiam applicare kai twn mytropolewn efeson primam attingere.
Dig. 1. 16. 4. 6
Ulpianus 1 de off. procons.
Post haec ingressus provinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit provinciam ingressus; est enim perquam absurdum, antequam ipse iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam provinciam venerit) alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus provinciam in eadem voluntate fuerit, credendum est videri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo provinciam proconsul ingressus est.
Dig. 1. 16. 5
Papinianus 1 quaest.
Aliquando mandare iurisdictionem proconsul potest, etsi nondum in provinciam pervenerit. quid enim si necessariam moram in itinere patiatur, maturissime autem legatus in provinciam perventurus sit?