Latin · ~8 min
Lines 1.1219-1.1244
Justinian, Liber I 1.1219-1244
Not analysed yet
Dig. 1. 19. 2
Paulus 5 sent.
Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est.
Dig. 1. 19. 3pr.
Callistratus 6 de cogn.
Curatores caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.
Dig. 1. 19. 3. 1
Callistratus 6 de cogn.
Si tamen quasi tumultuosum vel iniuriosum adversus colonos caesaris prohibuerint in praedia caesariana accedere, abstinere debebit idque divus pius iulio rescripsit.
Dig. 1. 19. 3. 2
Callistratus 6 de cogn.
Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri severus et antoninus ad libellum hermiae rescripserunt.
Dig. 1. 20. 0. De officio iuridici.
Dig. 1. 20. 1
Ulpianus 26 ad sab.
Adoptare quis apud iuridicum potest, quia data est ei legis actio.
Dig. 1. 20. 2
Ulpianus 39 ad sab.
Iuridico, qui alexandriae agit, datio tutoris constitutione divi marci concessa est.
Dig. 1. 21. 0. De officio eius, cui mandata est iurisdictio.
Dig. 1. 21. 1pr.
Papinianus 1 quaest.
Quaecumque specialiter lege vel senatus consulto vel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: quae vero iure magistratus competunt, mandari possunt. et ideo videntur errare magistratus, qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege vel senatus consulto delegatam, veluti legis iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant. huius rei fortissimum argumentum, quod lege iulia de vi nominatim cavetur, ut is, cui optigerit exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur. et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit.
Dig. 1. 21. 1. 1
Papinianus 1 quaest.
Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius, qui mandavit, iurisdictione utitur. verius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animadversionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione. paulus notat: et imperium, quod iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire verius est.