Latin · ~8 min
Lines 1.1245-1.1275
Justinian, Liber I 1.1245-1275
Not analysed yet
Dig. 1. 21. 2pr.
Ulpianus 3 de omn. trib.
Mandata iurisdictione a praeside consilium non potest exercere is, cui mandatur.
Dig. 1. 21. 2. 1
Ulpianus 3 de omn. trib.
Si tutores vel curatores velint praedia vendere, causa cognita id praetor vel praeses permittat: quod si mandaverit iurisdictionem, nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre.
Dig. 1. 21. 3
Iulianus 5 Dig.
Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictionem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quotiens partibus eius fungitur.
Dig. 1. 21. 4pr.
Macer 1 de off. praesid.
Cognitio de suspectis tutoribus mandari potest. immo etiam ex mandata generali iurisdictione propter utilitatem pupillorum eam contingere constitutum est in haec verba: "imperatores severus et antoninus braduae proconsuli africae. cum propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est, ut etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere. "
Dig. 1. 21. 4. 1
Macer 1 de off. praesid.
Ut possessio bonorum detur, vel si cui damni infecti non caveatur ut is possidere iubeatur, aut ventris nomine in possessionem mulier, vel is cui legatum est legatorum servandorum causa in possessionem mittatur, mandari potest.
Dig. 1. 21. 5pr.
Paulus 18 ad plaut.
Mandatam sibi iurisdictionem mandare alteri non posse manifestum est.
Dig. 1. 21. 5. 1
Paulus 18 ad plaut.
Mandata iurisdictione privato etiam imperium quod non est merum videtur mandari, quia iurisdictio sine modica coercitione nulla est.
Dig. 1. 22. 0. De officio adsessorum.
Dig. 1. 22. 1
Paulus l. S. de off. adsess.
Omne officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postulationibus libellis edictis decretis epistulis.
Dig. 1. 22. 2
Marcianus 1 de iudic. publ.
Liberti adsidere possunt. infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi.
Dig. 1. 22. 3
Macer 1 de off. praesid.
Si eadem provincia postea divisa sub duobus praesidibus constituta est, velut germania, mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec videtur in sua provincia adsedisse.