Latin · ~7 min
Lines 1.543-1.567
Justinian, Liber I 1.543-567
Not analysed yet
Filios familias non solum natura, verum et adoptiones faciunt.
Dig. 1. 7. 1. 1
Modestinus 2 reg.
Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt.
Dig. 1. 7. 2pr.
Gaius 1 inst.
Generalis enim adoptio duobus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. principis auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentis sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis.
Dig. 1. 7. 2. 1
Gaius 1 inst.
Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt.
Dig. 1. 7. 2. 2
Gaius 1 inst.
Hoc vero proprium est eius adoptionis, quae per principem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.
Dig. 1. 7. 3
Paulus 4 ad sab.
Si consul vel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum vel emancipari vel in adoptionem dari constat.
Dig. 1. 7. 4
Modestinus 2 reg.
Magistratum, apud quem legis actio est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse neratii sententia est.
Dig. 1. 7. 5
Celsus 28 Dig.
In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur: sin autem a patre dantur in adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est vel consentiendo vel non contradicendo.
Dig. 1. 7. 6
Paulus 35 ad ed.
Cum nepos adoptatur quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam iulianus scribit.