Latin · ~8 min
Lines 1.568-1.597
Justinian, Liber I 1.568-597
Not analysed yet
Dig. 1. 7. 7
Celsus 39 Dig.
Cum adoptio fit, non est necessaria in eam rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur.
Dig. 1. 7. 8
Modestinus 2 reg.
Quod ne curatoris auctoritas intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub divo claudio recte mutatum est.
Dig. 1. 7. 9
Ulpianus 1 ad sab.
Etiam caecus adoptare vel adoptari potest.
Dig. 1. 7. 10
Paulus 2 ad sab.
Si quis nepotem quasi ex filio natum quem in potestate habet consentiente filio adoptaverit, non adgnascitur avo suus heres, quippe cum post mortem avi quasi in patris sui reccidit potestatem.
Dig. 1. 7. 11
Paulus 4 ad sab.
Si quis qui filium haberet in nepotis locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non esset: mortuo avo non esse nepotem in potestate filii.
Dig. 1. 7. 12
Ulpianus 14 ad sab.
Qui liberatus est patria potestate, is postea in potestatem honeste reverti non potest nisi adoptione.
Dig. 1. 7. 13
Papinianus 36 quaest.
In omni fere iure finita patris adoptivi potestate nullum ex pristino retinetur vestigium: denique et patria dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur.
Dig. 1. 7. 14
Pomponius 5 ad sab.
Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit.
Dig. 1. 7. 15pr.
Ulpianus 26 ad sab.
Si pater familias adoptatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui adoptavit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui postliminio redeunt, vel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem adrogatoris rediguntur.
Dig. 1. 7. 15. 1
Ulpianus 26 ad sab.
Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si vult nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipaverit et sic adoptaverit quasi ex altero natum. facit enim hoc quasi quilibet, non quasi avus, et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio.