Latin · ~7 min
Lines 1.858-1.883
Justinian, Liber I 1.858-883
Not analysed yet
Dig. 1. 9. 9
Papinianus 4 resp.
Filiam senatoris nuptias liberti secutam patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti a senatu auferenda non est.
Dig. 1. 9. 10
Ulpianus 34 ad ed.
Liberos senatorum accipere debemus non tantum senatorum filios, verum omnes, qui geniti ex ipsis exve liberis eorum dicantur, sive naturales sive adoptivi sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem.
Dig. 1. 9. 11
Paulus 41 ad ed.
Senatores licet in urbe domicilium habere videantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse videtur.
Dig. 1. 9. 12pr.
Ulpianus 2 de cens.
Nuptae prius consulari viro impetrare solent a principe, quamvis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis viro nihilominus in consulari maneant dignitate: ut scio antoninum augustum iuliae mamaeae consobrinae suae indulsisse.
Dig. 1. 9. 12. 1
Ulpianus 2 de cens.
Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus usque ad omnes illustres viros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt.
Dig. 1. 10. 0. De officio consulis.
Dig. 1. 10. 1pr.
Ulpianus 2 de off. cons.
Officium consulis est consilium praebere manumittere volentibus.
Dig. 1. 10. 1. 1
Ulpianus 2 de off. cons.
Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate vel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit.
Dig. 1. 10. 1. 2
Ulpianus 2 de off. cons.
Consules apud se servos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si evenerit, ut minor viginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus consulto consilii causam examinat: apud collegam vero causa probata potest.
Dig. 1. 11. 0. De officio praefecti praetorio.