Latin · ~7 min
Lines 1.884-1.901
Justinian, Liber I 1.884-901
Not analysed yet
Dig. 1. 11. 1pr.
Arcadius l. S. de off. praef. pr.
Breviter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio officii origo manaverit. ad vicem magistri equitum ppaefectus praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est. nam cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti praetorio a principibus electi sunt. data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emendationem.
Dig. 1. 11. 1. 1
Arcadius l. S. de off. praef. pr.
His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit. nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui provocaverint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est. credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et gravitate ad huius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturos.
Dig. 1. 11. 1. 2
Arcadius l. S. de off. praef. pr.
Subnixi sunt etiam alio privilegio praefecti praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio restitui possint.
Dig. 1. 12. 0. De officio praefecti urbi.
Dig. 1. 12. 1pr.
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Omnia omnino crimina praefectura urbis sibi vindicavit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, verum ea quoque, quae extra urbem intra italiam, epistula divi severi ad fabium cilonem praefectum urbi missa declaratur.
Dig. 1. 12. 1. 1
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Servos qui ad statuas confugerint, vel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet.
Dig. 1. 12. 1. 2
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.