Latin · ~7 min
Lines 1.993-1.1023
Justinian, Liber I 1.993-1023
Not analysed yet
Dig. 1. 15. 3. 4
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Praeterea ut aquam unusquisque inquilinus in cenaculo habeat, iubetur admonere.
Dig. 1. 15. 3. 5
Paulus l. S. de off. praef. vig.
Adversus capsarios quoque, qui mercede servanda in balineis vestimenta suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in servandis vestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat.
Dig. 1. 15. 4
Ulpianus l. S. de off. praef. urb.
Imperatores severus et antoninus iunio rufino praefecto vigilum ita rescripserunt: "insularios et eos, qui neglegenter ignes apud se habuerint, potes fustibus vel flagellis caedi iubere: eos autem, qui dolo fecisse incendium convincentur, ad fabium cilonem praefectum urbi amicum nostrum remittes: fugitivos conquirere eosque dominis reddere debes. "
Dig. 1. 16. 0. De officio proconsulis et legati.
Dig. 1. 16. 1
Ulpianus 1 disp.
Proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet nisi in ea provincia sola, quae ei decreta est.
Dig. 1. 16. 2pr.
Marcianus 1 inst.
Omnes proconsules statim quam urbem egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed voluntariam: ut ecce manumitti apud eos possunt tam liberi quam servi et adoptiones fieri.
Dig. 1. 16. 2. 1
Marcianus 1 inst.
Apud legatum vero proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem.
Dig. 1. 16. 3
Ulpianus 26 ad sab.
Nec adoptare potest: omnino enim non est apud eum legis actio.
Dig. 1. 16. 4pr.
Ulpianus 1 de off. procons.
Observare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret provinciam, ut imperator noster cum patre aufidio severiano rescripsit.
Dig. 1. 16. 4. 1
Ulpianus 1 de off. procons.
Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed vice eorum milites ministerio in provinciis funguntur.
Dig. 1. 16. 4. 2
Ulpianus 1 de off. procons.
Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum cotta et messala consulibus censuisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et vindicta exigatur.