Latin · ~9 min
Lines 1.949-1.959
Justinian, Liber II 1.949-959
Not analysed yet
CJ. 2. 52. 5. 2: Imperator Constantinus
Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss. >
CJ. 2. 52. 5. 3: Imperator Constantinus
Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss. >
CJ. 2. 52. 6pr. : Imperator Constantinus
Petendae in integrum restitutionis temporibus observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas restitutionis valet artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit. sin vero eiusmodi postulantur curricula, quae intra spatium receptum angustari non queunt (quippe si in confinio legitimi temporis petantur, et eius terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet: in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. *const. a. ad iulianum pu. *<a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss. >
CJ. 2. 52. 6. 1: Imperator Constantinus
Quod si defensio rei dilationis suffragium postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra temporis definitionem proferat. qua dilatione, si a reo impetretur, etiam actor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. <a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss. >
CJ. 2. 52. 7pr. : Imperator Justinianus
Supervacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antique roma et in hac alma urbe et in italia et in aliis provinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse visum est. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 52. 7. 1: Imperator Justinianus