Latin · ~9 min
Lines 1.960-1.974
Justinian, Liber II 1.960-974
Not analysed yet
Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo vicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis observetur ad interponendam contestationem finiendamque litem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 52. 7. 2: Imperator Justinianus
Et quemadmodum omnis minor aetas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicae causa afuerint vel aliis legitimis causis, quae veteribus legibus enumeratae sunt, fuerint occupati, omne praecipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 2. 53. 0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.
CJ. 2. 53. 1: Imperator Antoninus
Si propter officium legationis ad me bona fide factae absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris. nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo privilegio esse, quo sunt qui rei publicae causa absunt, receptum est. *ant. a. aemiliano. *<a 212 pp. v non. mart. duobus aspris conss. >
CJ. 2. 53. 2: Imperator Antoninus
Si idcirco apud arbitrum praesentiam tui facere non potuisti, quod sub custodia militari iussu praesidis detinebaris, idque in veritate esse praesidi provinciae probaveris, accipies causae instaurationem. *ant. a. dionysio. *<a 215 pp. xiii k. oct. laeto et cereale conss. >
CJ. 2. 53. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In contractibus, qui bonae fidei sunt, etiam maioribus officio iudicis causa cognita publica iura subveniunt. *diocl. et maxim. aa. proculo decurioni. *<a 285 d. non. aug. diocletiano a. ii et aristobulo conss. >
CJ. 2. 53. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res publica minorum iure uti solet ideoque auxilium restitutionis implorare potest. *diocl. et maxim. aa. prisciano. *<a 285 d. ii id. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss. >
CJ. 2. 53. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ab hostibus eum patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis corneliae beneficio reversus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu res vindicare non prohiberis. *diocl. et maxim. aa. et cc. liciniano. *<a 294 d. xvi k. mai. cc. conss. >
CJ. 2. 54. 0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.