Latin · ~9 min
Lines ii:xiv.1-ii:xiv.5
Justinian, Liber II ii:xiv.1-5
Not analysed yet
LIB. II, TIT. XIV.
DE HEREDIBUS INSTITUENDIS.
Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos tam proprios quam alienos. proprios autem olim quidem secundum plurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. hodie vero etiam sine libertate ex nostra constitutione heredes eos instituere permissum est quod non per innovationem induximus, sed quoniam et aequius erat et Atilicino placuisse Paulus suis libris quos tam ad Masurium Sabinum quam ad Plautium scripsit refert. proprius autem servus etiam is intellegitur in quo nudam proprietatem testator habet, alio usumfructum habente. est autem casus in quo nec cum libertate utiliter servus a domina heres instituitur, ut constitutione divorum Severi et Antonini cavetur, cuius verba haec sunt:
"Servum adulterio maculatum non iure testamento manumissum ante sententiam ab ea muliere videri quae rea fuerat eiusdem criminis postulata, rationis est: quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nullius momenti habeatur."
alienus servus etiam is intellegitur, in quo usumfructum testator habet. Servus autem a domino suo heres institutus, si quidem in eadem causa manserit, fit ex testamento liber heresque necessarius. si vero a vivo testatore manumissus fuerit, suo arbitrio adire hereditatem potest, quia non fit necessarius, cum utrumque ex domini testamento non consequitur. quodsi alienatus fuerit, iussu novi domini adire hereditatem debet et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potest, etiamsi cum libertate heres institutus fuerit: destitisse etenim a libertatis datione videtur dominus qui eum alienavit. alienus quoque servus heres institutus si in eadem causa duraverit, iussu domini adire hereditatem debet. si vero alienatus fuerit aut vivo testatore aut post mortem eius, antequam adeat, debet iussu novi domini adire. at si manumissus est, vivo testatore vel mortuo, antoquam adeat, suo arbitrio adire hereditatem potest. Servus alienus post domini mortem recte heres instituitur, quia et cum hereditariis servis est testamenti factio: nondum enim adita hereditas personae vicem sustinet, non heredis futuri, sed defuncti, cum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. Servus plurium, cum quibus testamenti factio est, ab extraneo institutus heres, unicuique dominorum cuius iussu adierit pro portione dominii adquirit hereditatem.