Latin · ~8 min
ii:xiv.6
Justinian, Liber II ii:xiv.6
Not analysed yet
Et unum hominem et plures in infinitum, quot quis velit, heredes facere licet. Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec; uncia, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans deunx, as. non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator voluerit, et si unum tantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit: neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles, cuius sola voluntas in testando spectatur. et e contrario potest quis in quantascumque voluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere. Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse: satis enim constat, nullis partibus nominatis aequis ex partibus eos heredes esse. partibus autem in quorundam personis expressis, si quis alius sine parte nominatus erit, si quidem aliqua pars assi deerit, ex ea parte heres fit, et si plures sine parte scripti sunt, omnes in eadem parte concurrent. si vero totus as completus sit, in partem dimidiam vocantur, et ille vel illi omnes in alteram dimidiam. nec interest, primus an medius an novissimus sine parte scriptus sit: ea enim pars data intellegitur quae vacat. Videamus, si pars aliqua vacet nec tamen quisquam sine parte heres institutus sit, quid iuris sit? veluti si tres ex quartis partibus heredes scripti sunt. et constat, vacantem partem singulis tacite pro hereditaria parte accedere et perinde haberi ac si ex tertiis partibus heredes scripti essent: et ex diverso si plus asse in portionibus sit, tacite singulis decrescere, ut, si verbi gratia quattuor ex tertiis partibus heredes scripti sint, perinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptus fuisset. Et si plures unciae quam duodecim distributae sunt, is qui sine parte institutus est quod dipondio deest habebit: idemque erit si dipondius expletus sit. quae omnes partes ad assem postea revocantur, quamvis sint plurium unciarum.