Latin · ~10 min
Lines 1.565-1.576
Justinian, Liber III 1.565-576
Not analysed yet
CJ. 3. 31. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. *<a 294 d. iii k. april. cc. conss. >
CJ. 3. 31. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. demophiliae. *<a 294 d. iii k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 3. 31. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filius familias delatam sibi hereditatem per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri suo eius commodum adquisiisse videtur. *diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. *<a 294 d. xiii k. ian. cc. conss. >
CJ. 3. 31. 11: Imperatores Arcadius, Honorius
Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. *arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. *<a 396 d. xii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss. >
CJ. 3. 31. 12pr. : Imperator Justinianus
Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 1: Imperator Justinianus
Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum ,quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus ,scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >