Latin · ~9 min
Lines 1.577-1.590
Justinian, Liber III 1.577-590
Not analysed yet
CJ. 3. 31. 12. 1a: Imperator Justinianus
Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 1b: Imperator Justinianus
Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 1c: Imperator Justinianus
Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 2: Imperator Justinianus
Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 2a: Imperator Justinianus
Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 2b: Imperator Justinianus
Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >
CJ. 3. 31. 12. 3: Imperator Justinianus
Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. >