Latin · ~12 min
Lines 1.673-1.688
Justinian, Liber III 1.673-688
Not analysed yet
CJ. 3. 33. 5: Imperator Alexander Severus
Si pater usum fructum praediorum in tempus vestrae pubertatis matri vestrae reliquit, finito usu fructu postquam vos adolevistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit. *alex. a. . . evocato et aliis. *<a 226 pp. k. april. alexandro a. ii et Marcello conss. >
CJ. 3. 33. 6: Imperator Alexander Severus
Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit. *alex. a. stratonicae. *<a 230 pp. k. iul. agricola et clemente conss. >
CJ. 3. 33. 7: Imperator Gordianus
Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces. *gord. a. ulpiano mil. *<a 243 pp. k. febr. arriano et papo conss. >
CJ. 3. 33. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit. *diocl. et maxim. aa. et cc. hieroni. *<a 293 vi k. iul. aa. conss. >
CJ. 3. 33. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit. *diocl. et maxim. aa. et cc. auxanusae. *<a 293 d. k. dec. aa. conss. >
CJ. 3. 33. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locavit etiam utendi fruendi causa non est deneganda. *diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. *<a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 3. 33. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui habitationem habuit legando dominii vindicationem excludit. *diocl. et maxim. aa. et cc. claudio theodoto. *<a 294 subscripta iiii k. oct. viminaci cc. conss. >
CJ. 3. 33. 12pr. : Imperator Justinianus
Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus, sive quis uxori suae sive alii cuicumque usum fructum reliquerit sub certo tempore, in quo vel filius eius vel quisquam alius pervenerit, stare usum fructum in annos, in quos testator statuit ,sive persona, de cuius aetate compositum est, ad eam pervenerit sive non: neque enim ad vitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >