Latin · ~9 min
Lines 1.689-1.700
Justinian, Liber III 1.689-700
Not analysed yet
CJ. 3. 33. 12. 1: Imperator Justinianus
Sin autem talis fuerit incerta condicio, 'donec in furore filius vel alius quisquam remanserit', vel in aliis similibus casibus, quorum eventus in incerto sit, si quidem resipuerit filius vel alius, pro quo hoc dictum est, vel condicio extiterit, usum fructum finiri: sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in usufructuarii vitam eo relicto manere usum fructum apud eum. cum enim possibile erat usque ad omne vitae tempus usufructuarii non ad suam mentem venire furentem vel condicionem impleri, humanissimum est ad vitam eorum usum fructum extendi. quemadmodum etenim, si decesserit usufructuarius ante completam condicionem vel furorem finitum, extinguitur usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii vitam, etsi antea decesserit furiosus vel alia co ndicio defecerit. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 13pr. : Imperator Justinianus
Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui vel usui fructui an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem locare vel dominium sibi vindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 13. 1: Imperator Justinianus
Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare sententiam nobis visum est et dare legatario etiam locationis licentiam. quid enim distat, sive ipse legatarius maneat sive alii cedat, ut mercedem accipiat? <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 13. 2: Imperator Justinianus
Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit, cum et nimiae subtilitati satisfactum videatur etiam nomine usus fructus addito. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 13. 3: Imperator Justinianus
In tantum etenim valere habitationem volumus, ut non antecellat usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter evidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium ei domus esse relictum: tunc enim voluntati testatoris per omnia oboediendum est. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >
CJ. 3. 33. 13. 4: Imperator Justinianus
Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus habitatio constitui potest. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss. >