Latin · ~9 min
Lines 1.1072-1.1088
Justinian, Liber IV 1.1072-1088
Not analysed yet
CJ. 4. 38. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ancillam ex emptione sibi quaesitam mater tua donatione a secundo marito postea se simulavit accepisse, tituli falsi figmentum dominium ei duplicare vel auferre non potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio isioni. *<a 294 s. non. mart. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 38. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non donationis causa, sed vere vineas distraxisti nec pretium numeratum est, actio tibi pretii, non eorum quae dedisti repetitio competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. herodi et diogeni. *<a 294 d. xvii k. april. cc. conss. >
CJ. 4. 38. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti fides ac venditi sine quantitate nulla est. placito autem pretio non numerato, sed solum tradita possessione istiusmodi contractus non habetur irritus, nec idcirco is qui comparavit minus recte possidet, quod soluta summa quam dari convenerat negatur. sed et donationis gratia praedii facta venditione si traditio sequatur, actione pretii nulla competente perficitur donatio. *diocl. et maxim. aa. et cc. severo mil. *<a 294 d. viii k. april. sirmi cc. conss. >
CJ. 4. 38. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si mater tua velut ex bonis patris praedium suum comparavit, cum rei propriae non consistat emptio et hanc simulatam proponas, huiusmodi placitum mutare substantiam veritatis et ei nocere non potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae gordianae. *<a 294 d. vii id. april. cc. conss. >
CJ. 4. 38. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invitum comparare vel distrahere postulantis causam iustam non continet desiderium. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio paterno. *<a 294 pp. iii non. dec. cc. conss. >
CJ. 4. 38. 12pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non idcirco minus emptio perfecta est, quod emptor fideiussorem non accepit vel instrumentum testationis vacuae possessionis omissum est: nam secundum consensum auctoris in possessionem ingressus recte possidet. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio paciano. *<>
CJ. 4. 38. 12. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pretium sane, si eo nomine satisfactum non probetur, peti potest: nec enim licet in continenti facta paenitentiae contestatio consensu finita rescindit. <>
CJ. 4. 38. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In vendentis vel ementis voluntatem collata condicione comparandi, quia non adstringit necessitate contrahentes, obligatio nulla est. idcirco dominus invitus ex huiusmodi conventione rem propriam vel quilibet alius distrahere non compellitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio decio lolliano. *<>
CJ. 4. 38. 14: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius