Latin · ~7 min
Lines 1.1089-1.1098
Justinian, Liber IV 1.1089-1098
Not analysed yet
Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione removerent neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit. *grat. valentin. et theodos. aaa. flaviano pp. illyrici. *<a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss. >
CJ. 4. 38. 15pr. : Imperator Justinianus
Super rebus venumdandis, si quis ita rem comparavit, ut res vendita esset, quanti titius aestimaverit, magna dubitatio exorta est multis antiquae prudentiae cultoribus. *iust. a. iuliano pp. *<a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 38. 15. 1: Imperator Justinianus
Quam decidentes censemus, cum huiusmodi conventio super venditione procedat "quanti ille aestimaverit", sub hac condicione stare venditionem, ut, si quidem ipse qui nominatus est pretium definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et pretia persolvi et venditionem ad effectum pervenire, sive in scriptis sive sine scriptis contractus celebretur, scilicet si huiusmodi pactum, cum in scriptis fuerit redactum, secundum nostrae legis definitionem per omnia completum et absolutum sit. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 38. 15. 2: Imperator Justinianus
Sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto: nulla coniectura, immo magis divinatione in posterum servanda, utrum in personam certam an in viri boni arbitrium respicientes contrahentes ad haec pacta venerunt, quia hoc penitus impossibile esse credentes per huiusmodi sanctionem expellimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 38. 15. 3: Imperator Justinianus
Quod et in huiusmodi locatione locum habere censemus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste conss. >
CJ. 4. 39. 0. De hereditate vel actione vendita.