Latin · ~11 min
Lines 1.1116-1.1130
Justinian, Liber IV 1.1116-1130
Not analysed yet
Certi et indubitati iuris est ad similitudinem eius, qui personalem redemerit actionem et utiliter eam movere suo nomine conceditur, et eum, qui in rem actionem comparaverit, eadem uti posse facultate. cum enim actionis nomen generale est omnium sive in rem siue( !) in personam actionum et apud omnes veteres iuris conditores hoc nomen in omnibus pateat, nihil est tale, quod differentiam in huiusmodi utilibus actionibus possit introducere. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 4. 40. 0. Quae res venire non possunt et qui vendere vel emere vetantur.
CJ. 4. 40. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Fucandae atque distrahendae purpurae vel in serico vel in lana, quae blatta vel oxyblatta atque hyacinthina dicitur, facultatem nullus possit habere privatus. sin autem aliquis supra dicti muricis vellus vendiderit, fortunarum se suarum et capitis sciat subiturum esse discrimen. *valentin. theodos. et arcad. aaa. fausto com. sacr. larg. *<>
CJ. 4. 40. 2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Comparandi serici a barbaris facultatem omnibus, sicut iam praeceptum est, praeter comitem commerciorum etiamnunc iubemus auferri. *valentin. theodos. et arcad. aaa. cariobaudi duci mesopotamiae. *<>
CJ. 4. 40. 3: Imperatores Arcadius, Honorius
Quia nonnunquam in diversis litoribus distrahi publici canonis frumenta dicuntur ,vendentes et ementes sciant capitali poenae se esse subdendos et in fraudem publicam commercia contracta damnari. *arcad. et honor. aa. ad senatum et pop. *<a 397 d. xvii k. mart. caesario et attico conss. >
CJ. 4. 40. 4: Imperatores Honorius, Theodosius
Ne frumentum, quod devotissimo exercitui mittitur, in praedam lucrumque vertatur ,hac sanctione decernimus, ut, quicumque hoc fuerint forte mercati, honestiores quidem stilum proscriptionis incurrant, inferiores autem vilioresque personae capitali supplicio subiaceant. *honor. et theodos. aa. faustino pp. *<a 410 vel 413 ? >
CJ. 4. 41. 0. Quae res exportari non debeant.
CJ. 4. 41. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ad barbaricum transferendi vini et olei et liquaminis nullam quisquam habeat facultatem ne gustus quidem causa aut usus commerciorum. *valentin. valens et grat. aaa. ad theodotum mag. mil. *<a 370 -375 >
CJ. 4. 41. 2pr. : Imperator Marcianus
Nemo alienigenis barbaris cuiuscumque gentis ad hanc urbem sacratissimam sub legationis specie vel sub quocumque alio colore venientibus aut in diversis aliis civitatibus vel locis loricas et scuta et arcus sagittas et spathas et gladios vel alterius cuiuscumque generis arma audeat venumdare, nulla prorsus isdem tela ,nihil penitus ferri vel facti iam vel adhuc infecti ab aliquo distrahatur. perniciosum namque romano imperio et proditioni proximum est barbaros, quos indigere convenit, telis eos, ut validiores reddantur, instruere. *marcian. a. constantino pp. *<a 455 -457 >