Latin · ~8 min
Lines 1.1131-1.1147
Justinian, Liber IV 1.1131-1147
Not analysed yet
CJ. 4. 41. 2. 1: Imperator Marcianus
Si quis autem aliquid armorum genus quarumcumque nationum barbaris alienigenis contra pietatis nostrae interdicta ubicumque vendiderit, bona eius universa proscribi protinus ac fisco addici, ipsum quoque capitalem poenam subire decernimus. <a 455 -457 >
CJ. 4. 42. 0. De eunuchis.
CJ. 4. 42. 1: Imperator Constantinus
Si quis post hanc sanctionem in orbe romano eunuchos fecerit, capite puniatur: mancipio tali nec non etiam loco, ubi hoc commissum fuerit domino sciente et dissimulante, confiscando. *const. a. ursino duci mesopotamiae. *<d. vi k. mart. >
CJ. 4. 42. 2pr. : Imperator Leo
Romanae gentis homines sive in barbaro sive in romano solo eunuchos factos nullatenus quolibet modo ad dominium cuiusdam transferri iubemus: poena gravissima statuenda adversus eos, qui hoc perpetrare ausi fuerint, tabellione videlicet, qui huiusmodi emptionis sive cuiuslibet alterius alienationis instrumenta conscripserit, et eo, qui octavam vel aliquod vectigalis causa pro his susceperit, eidem poenae subiciendo. *leo a. viviano pp. *<a 457 -465 >
CJ. 4. 42. 2. 1: Imperator Leo
Barbarae autem gentis eunuchos extra loca nostro imperio subiecta factos cunctis negotiatoribus vel quibuscumque aliis emendi in commerciis et vendendi ubi voluerint tribuimus facultatem. <a 457 -465 >
CJ. 4. 43. 0. De patribus qui filios distraxerunt.
CJ. 4. 43. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo neque pignoris iure aut quolibet alio modo, nec sub praetextu ignorantiae accipientis in alium transferri posse manifesti iuris est. *diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae papinianae. *<a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 43. 2pr. : Imperator Constantinus
Si quis propter nimiam paupertatem egestatemque victus causa filium filiamve sanguinolentos vendiderit, venditione in hoc tantummodo casu valente emptor obtinendi eius servitii habeat facultatem. *const. a. provincialibus suis. *<a 329 d. xv k. sept. serdicae constantino a. viii et constantino c. iiii conss. >
CJ. 4. 43. 2. 1: Imperator Constantinus
Liceat autem ipsi qui vendidit vel qui alienatus est aut cuilibet alii ad ingenuitatem propriam eum repetere, modo si aut pretium offerat quod potest valere, aut mancipium pro huiusmodi praestet. <a 329 d. xv k. sept. serdicae constantino a. viii et constantino c. iiii conss. >
CJ. 4. 44. 0. De rescindenda venditione.