Latin · ~10 min
Lines 1.1212-1.1225
Justinian, Liber IV 1.1212-1225
Not analysed yet
CJ. 4. 47. 0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse.
CJ. 4. 47. 1: Imperator Alexander Severus
Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut tributa ipsa agnosceret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed et si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, non competit. *alex. a. capitoni. *<a 229 pp. non. dec. ipso a. iii et dione ii conss. >
CJ. 4. 47. 2pr. : Imperator Constantinus
Rei annonariae emolumenta tractantes cognovimus hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli captantes aliquorum momentarias necessitates sub hac condicione fundos comparant, ut nec reliqua eorum fisco inferant et immunes eos possideant. *const. a. ad antonium Marcellinum praes. *<a 319 d. k. iul. agrippinae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 4. 47. 2. 1: Imperator Constantinus
Ideoque placuit, ut, si quem constiterit huiusmodi habuisse contractum atque hac lege possessionem esse mercatum, tam pro solidis censibus fundi comparati quam pro reliquis universis eiusdem possessionis obnoxius teneatur, cum necesse sit eum qui comparat censum rei comparatae agnoscere, nec licere cuidam rem sine censu comparare vel vendere. <a 319 d. k. iul. agrippinae constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 4. 47. 3: Imperator Julianus
Omnes pro his agris quos possident publicas pensitationes agnoscant nec pactionibus contrariis adiuventur, si venditor aut donator apud se collationis sarcinam pactione illicita voluerit retinere, etsi necdum translata sit professio censualis, sed apud priorem fundi dominum forte permaneat, dissimulantibus ipsis, ut non possidentes pro possidentibus exigantur. *iul. a. ad secundum pp. *<a 363 d. xiiii k. mart. antiochiae iuliano a. iiii et sallustio conss. >
CJ. 4. 48. 0. De periculo et commodo rei venditae.
CJ. 4. 48. 1: Imperator Alexander Severus
Post perfectam venditionem omne commodum et incommodum, quod rei venditae contingit, ad emptorem pertinet. auctor enim ex his tantum causis suo ordine tenetur, quae ex praecedente tempore causam evictionis parant, et ita, si ei denuntiatum est, ut causae agendae adesset, et non absente emptore contra eum pronuntiatum est. *alex. a. iuliae secundinae. *<a 223 d. k. sept. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 48. 2pr. : Imperator Alexander Severus
Cum convenit, ut singulae amphorae vini certo pretio veneant, antequam tradantur ,imperfecta etiam tunc venditione periculum vini mutati emptoris, qui moram mensurae faciendae non interposuit, non fuit. *alex. a. gargilio iuliano. *<a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss. >