Latin · ~8 min
Lines 1.1226-1.1241
Justinian, Liber IV 1.1226-1241
Not analysed yet
CJ. 4. 48. 2. 1: Imperator Alexander Severus
Cum autem universum quod in horreis erat postea venisse sine mensura et claves emptoribus traditas adlegas, perfecta venditione quod vino mutato damnum accidit ,ad emptorem pertinet. <a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 48. 2. 2: Imperator Alexander Severus
Haec omnia locum habent non solum si vinum, sed etiam si oleum vel frumentum vel his similia venierint et ea aut deteriora aut penitus corrupta fuerint. <a 223 pp. v k. april. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 48. 3: Imperator Alexander Severus
Dolum auctoris bona fide emptori non nocere certi iuris est. *alex. a. daphenae. *<a 223 pp. iiii k. oct. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 4. 48. 4: Imperator Gordianus
Cum inter emptorem et venditorem contractu sine scriptis inito de pretio convenit moraque venditoris in traditione non intercessit, periculo emptoris rem distractam esse in dubium non venit. *gord. a. silvestro mil. *<a 239 pp. xv k. ian. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 4. 48. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum speciem venditam per violentiam ignis absumptam dicas, si venditionem nulla condicio suspenderat, amissae rei periculum te non adstringit. *diocl. et maxim. aa. aurelio leontio. *<a 285 pp. iii non. nov. atubino diocletiano a. ii et aristobulo conss. >
CJ. 4. 48. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mortis casus ancillae distractae etiam ante traditionem sine mora venditoris dilatam non ad venditorem, sed ad emptorem pertinet, et hac non ex praeterito vitio rebus humanis exempta solutionem emptor pretii non recte recusat. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio cyrillo. *<a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss. >
CJ. 4. 49. 0. De actionibus empti et venditi.
CJ. 4. 49. 1: Imperator Antoninus
Adversus eum, cui agrum vendidisti, venditi iudicio consiste: nec enim tibi in rem actio cum emptore, qui personaliter tibi sit obligatus, competit. *ant. a. aelianae. *<a 215 pp. iiii id. iun. laeto iterum et cereale conss. >
CJ. 4. 49. 2pr. : Imperatores valer. ,gallien.