Latin · ~11 min
Lines 1.1242-1.1258
Justinian, Liber IV 1.1242-1258
Not analysed yet
Venditi actionem ad recipiendum residuum pretium intendere adversario tuo poteris. *valer. et gallien. aa. et valer. c. flavio domitiano. *<a 259 pp. id. mart. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 49. 2. 1: Imperatores valer. ,gallien.
Nec quod in compensationem venerit, quasi et tu invicem deberes, id obesse tibi poterit, si in bonae fidei contractu, in quo maiores etiam viginti quinque annis officio iudicis in iis quae dolo commissa sunt adiuvantur, iusto errore te ductum vel fraude adversarii captum, quasi debitum id esset, quod re vera non debebatur, pepigisse monstraveris. <a 259 pp. id. mart. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 49. 2. 2: Imperatores valer. ,gallien.
Fructus quoque perceptos ante venditionem contractam, quos, cum venditioni non accessissent, eundem emptorem invasisse proponis, eodem iudicio reposces. <a 259 pp. id. mart. aemiliano et basso conss. >
CJ. 4. 49. 3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex arrali pacto personalis dumtaxat paciscentibus actio praeparatur. *diocl. et maxim. aa. serapodoro. *<a 290 pp. iiii id. iul. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 4. 49. 4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si traditio rei venditae iuxta emptionis contractum procacia venditoris non fiat ,quanti interesse compleri emptionem fuerit arbitratus praeses provinciae, tantum in condemnationis taxationem deducere curabit. *diocl. et maxim. aa. muciano. *<a 290 pp. viii id. sept. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 4. 49. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Curabit praeses provinciae compellere emptorem, qui nactus possessionem fructus percepit, partem pretii quam penes se habet cum usuris restituere, quas et perceptorum fructuum ratio et minoris aetatis favor, licet nulla mora intercesserit, generavit. *diocl. et maxim. aa. et cc. decimo caplusio. *<a 290 pp. xii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 4. 49. 6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Venditi actio, si non ab initio aliud convenit, non facile ad rescindendam perfectam venditionem, sed ad pretium exigendum competit. *diocl. et maxim. aa. et cc. neratio. *<a 293 s. vi id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 4. 49. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si servos distraxisti ac pretium de peculio eorum, quod ad te pertinebat, nesciens unde solveretur accepisti, consequens est integram te pretii actionem habere ,cum proprii venditoris nummi soluti non praestant emptori liberationem. *diocl. et maxim. aa. et cc. diodoro. *<a 293 s. xvii k. mai. melanthiade aa. conss. >
CJ. 4. 49. 8pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater tuus venum portionem suam dedit nec induxit in vacuam possessionem praedii, ius omne penes se eum retinuisse certum est. neque enim velut traditionis factae vectigal exsolutum, si simulatum factum intercessit, veritatem mutare potuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio eusebio. *<a 293 s. v k. mai. aa. conss. >